- CURSORES
- CURSORESin imperio Constantinopolitano, idem planê quod Viatores priscis Romanis fuêre. Non quidem qui in aciem hostilem excurrentes impet um facerent, ut notat Adr. Turnebus, Advers. l. 24. c. 16. sed qui ad Principum ministeria essent idonei. Curopalates, de officiis aulae Constantinop. Πρωτοςτράτωρ ἔνι καὶ Δεφένσωρ κουρσευόντων, τούτων γὰρ μήτε τάξιν ἐχόντων, υήτε φλάμυλον ἴδιον. Protostrator est etiam Defensor Cursorum, horum quidem neque ordinem habentium, neque flammeolum suum. Corrippus, l. 3. num. 5.--- --- --- Iamque ordine certôTurba Decanorum, Cursorum, in Rebus agentum.Praecedebant hi Imperatorii Comitatus agmen, et in Palatio cum Decanis, Lampadariis, Mensoribus aliisque militabant, Lampadariis certe iidem iunguntur l. ult. Cod. de div. offic. de quibus iterum modo dictus Poeta,--- --- --- pr enuntius anteSigna dedit Cursor positâ de more lucernâ.Similes omnino iis, qui in Galliae Regum Palatio dicti les guides des Chemins, comitatum Regium praecedunt, ne quod in viis impedimentum obster, quibus qui praeest, Capitaine des Guides dicitur: uti qui Cursoribus Palatinis praeerat, PRAEPOSITUS CURSORUM appellatur in veter. Elogiis. Ita enim inter alia habet vetus Inscr. SEP. AUG. LIB. ZIBI. PRAEP. CURSORUM. etc. Ut vero paulo latius in historiam Cursorum hîc me diffundam: Certe antiquissimos illos fuisse, docemur e Livio, l. 31. c. 24. Hermerodromos vocunt, ingens unô die spatium emetientes: quantum illud, docet variis exemplis Lipsius, Cent. Singul. ad Italos et Hispan. ep. 59. ubi Cursorum tria facit genera, hominum Peditum, Equitum ac Animantium, de quibus omnibus pauca subiungam. Cursores Pedites, quos Hemerodromos, Graeci, Diarios Cursores Latine dixeris celebres fuêre: Philippides, qui bellô Persicô ab Atheniensibus Lacedaemonem, auxilii petendi causâ, missus, confccit buluô stadia mille ducenta sexaginta, Plin. l. 7. c. 20. et Corn. Nepos, l, 1. c. 4. ea sint Romana milliaria 157. leucae hodiernae, quae horariô spatiô definiuntur, 40. Euchidas, ignis sacri petendi causâ, ab iisdem Delphos missus, unô die ivit redivitque stadia 1000. emensus, i. e. Romana milliaria 125. leucas hodiernas 31. et quod excedit. Anistis Lacedaemonius et Philonides Alexandri M. cursor a Sicyone Elin unô die 1200 stadia cucurrerunt, sunt leucae 36. et semis. Imo de eodem Philonide scribit Plin. l. 2. c. 71. Ex Sicyone Elin 1200 stadia novem diei confecisse horis: indeque quamvis declivi itinere, tertiâ noctis horâ remensum: additque, Nunc quidem in Circo quosdam 160. mill. pass. tolerare non ignoramus, unô die 40. leucas, in illis Circi spatiis remetiendis, praemii causâ quosdam confecisse ostendens. Idem narrat, Fonteiô et Vipstanô Consulib. annos 8. genitum puerum, a meridie ad vesper am 45. mill. pass. cucurrisse. Posteriore quoque aevô, sub Lcone Imperatore: Indacus quidam fuit, qui in eundo conspeciu (veteris scriptoris verba apud Suidam) subitô evanescebat fulguris instar, nec currenti magis, quam volanti adsimilis. Certe quod iter homo mutatis equis unô die conficere non poterat, hoc ipse suis pedibus et sine malestia conficiebat. De Philippo nobili Iuvene, in cohorte Alexandri, qui loricâ indutus ac arma gestaus, pedes per 500. stadia Regem comitatus est, vide Curtium, l. 8. c. 2. Et haud pridem Reges Ingae in Pervano tractu Cusoribus sed aliâ ratione usi sunt; qui per publicas regni vias, in dilpositis casulis habitantes, tantâ celeritate per totum regnum iussa clamore nuntiavêre, ut omnium equorum cursum ab iis superatum scribant Hispani. Neque diss imilis ratio veterum Gallorum, ubi per istiusmodi homines clamore significatô et proximis traditô, quae Genabi oriente Sole erant gesta, ante primam confectam vigiliam, in finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est 160. mill. pass. Caesar, l. 7. Bell. Gall. c. 3. extr. Sed magis mirandum, quod Diodorus Siculus tradidit: cum Eumenes milites et arma expediret, quosdam Persarum qui 30. dierum spatiô aberant, eôdem illô die hoc cognovisse, l. 19. etc. Quibus adiunguntur Turcarum Peichi, qui cum securicula in mann et phialâ odoratae aquae Byzantiô Hadrianopolim die ac noctu pervenire dicuntur, quod intervallum est milliarum Romanor. circiter 160. Diversum genus videtur, quod Laonicus describit, et Ulacidas appellat, de quibus vide infra suô locô. Verus proin Imperator apud Ael. Spartian. c. 5. Cursoribus suis exemplô Cupidinum alas addidit, cosque ventorum nominibus vocitavit, Boream alium, alium Notum, item Aqutlonem aut Circium appellans. Ad Cursores Equites transeo, qui equis vecti publicis et celeriter subinde mutatis mandata deferebant; quod ministerii genus Theodorico Regi apud Cassiodorum, l. 5. Ep. 5. Cursuale ministerium, hodie Gallis la Poste dicitur. Huius inventi auctorem Cyrum facit Xenophon, l. 8. Vide quoque Herodot. l. 8. suntque isti, quos Persae Angaros, item Astandas appellârunt: sed in eo ratio diversa ab illa quae hodie in usu, quod fere per horas hodie disponuntur, cum per dierum spatia olim Equilia talia, inque iis equi et Cursore, constituti sint, An Graeci id genus usurpârint, incertum: Memorat tamen Livius, T. Sempronium Gracchum per dispositos equos prope incredibili celeritate, ab amphissa Pellam tertiô die pervenisse, l. 37. c. 7. Romanos quod attinet, scribit Caesar, l. 3. Bell. Civil. t. 11. Vibullium, omnibus oppidis, mutatis ad Celeritatem iumentis, ad Pompeium contendisse. Et infra, Nuntios per dispositos equites, de victoria Caesaris, Messanam allatos. Sed id tum nondum peblicô sumptu aut curâ: primum demum Augustus cursum publicum ordinavit, docente Suetoniô in eo, c. 49. verum in vehiculis; siugulares vero equi ac veredi postea accessêre. Et de vehiculis quidem ut de Catone, cuius Liv. l. 36. de Iulio Caesare, cuius Sucton. c. 57. Mithridate, cuius appianus, meminêre, nil adiciam: Icelus, Galbae libertus, ut patronum Imperii nunciô, et caede Neronis primus laetificaret, septimô ab Urbe die Cluniam (fere in mediam Hispaniam) pervenit. Plut. Annibal, apud Appianum victus a Scipione Adrumetum unô comite venit, biduô et binoctiô tria admodum stadiorum milia, h. e. 375. milliar. adeoque in diem noctemque 187. et semis, emensus. Sed quod magis est, nuntius a Maximo Romam missus, ut caedem narraret Maximini, tantô impetu (verba Capitolini, in Maximinis duob. c. ult.) mutatis animalibus cucurrit, ut quartâ die ab Aquileia Romam veniret; quod spatium est 788. milliar. Ita in noctem diemque imputes 200. fere milliar. quae ipsa iusta confecit Tiberius Caesar pro exemplo (Pliniô iudice) summi cursus, l. 7. c. 20. De equis, qui ut dictum ante et ex Procopio aliisque liquer, successêre: Natrat Socrates inHist. Eccles. sub Theodosio Imperatore Palladium quendam triduispatià ab urbe Constantinopoli ad fines Persarum equitem iilse, totidemque diebus rediisse; quae sunt milliar. 700. in diem paulo minus nostratia 60. quod possint ne Cursores hodierni, dubitatur merito: etsi ratio ista horariae mutationis percom moda est et maximo cursui apta; Cui auctor Ludovicus XI. Rex Gall. dum Carolô Audace caesô, Artesia et reliquo Belgio imminens, nuntios rerum in horas exspectavit, fertur. Cursorum quoque vicem non raro animantes praestant: Regi Aegyptio Marrhae cornix fuit, literas huc illuc docta ferre, cui mortuae sepulchrum Rex condidit, Aeliun. Columbarum inprimis usus olim hodieque frequens; Exempla Tyri a Chriitianis, et Lugduni Batav. ab Hispanis obsessi notissima, quibus internuntiae columbae cum successu inserviêre. In Oriente usitatum hunc mandata deferendi morem, per columbas, quae unô die id spatii conficiunt, quod expeditus eques integrô sextiduô aegre emetiatur, observavit ac descripsit P. de Valle, Itin. tam. II. quem vide, non deerit pretium operae. Menesius, Arzillae praefectus, auditô Fessae Regem Tingin properare, ut eam Christianis eriperet; catellam (quam forte Arzillae per oblivionem civis Tingitanus reliquerat) literis illigavit ad Praefectum illum, et sub noctem destituit in litore, actiter verberatam, quae libera, quantum potest, Tingin cursum intendit, literasque mane pertulit: quod spatium est milliarium circiter 75. Vide Osorium, Lusit Histor. l. 3. uti de hirundmibus infra. Haec omnia tamen superat Ignium, per certa loca, conspectus splenlor, quô pactô Helvetii, ingruente necessitate, dictô citius per omnes suas terras, periculum imminens nuntiare solent, pinu excelsô in loco per intervalla flagrante. Quod idem de Anglis memoratur, qui ingruente turbarum metu altissimis palis, Bekyns illi vocant, faces imponunt, quô, velut edictô, brevi omnes moniti ad arma concurrunt, pro aris ac focis dimicatuti. Thom. Dempster. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 7. c. ult. Paralipom. Sed et Cursores nonnumquam Auctoribus vocantur οἱ Ταχυγράφοι, Notarii, qui notis verba cursim expediebant, de quibus infra. Apud Nic. Uptonem de Milit. officio, l. 1 c. 9. Cursores dicuntur Nuntri peditantes Imperatorum, Regum et Principum, quorum officium est pedibus transire, qui insuper portant arma dominorum suorum in pixidibus depicta, pendentibus in suis cingulis sive cinctoriis supra renes --- Et isti possunt esse milites propter peritiam in offictis habitam, non tamen sunt nobiles et vocantur Milites Caligati, ut C. de Nuptiis L. A. caligatos per Accursium, vide infra Prosecutor. In Ecclesia porro Romana officium Ecclesiasticum Cursoris nomine veniebat, cuius erat Epilcopis Epistolas deferre. Baton. A. C. 44. num. 79. et A. C. 58. num. 102. durantque etiamnum Romae Papae Cursores, qui deferunt mandata eius bullasque divulgant. Sed et in aliis Ecclesiis Cursores satellites sunt Episcopalis Curia apud Dominic. et Carolum Macros, in Hierolex. Plura vide apud Car. du Fresne, Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.